See original manuscript

Transcription of Numerus integer est totum ex unitatibus collectum

(1) Numerus integer est totum ex unitatibus collectum. Ita:

(2) Duo sunt unum et unum seu 2 est 1 et 1.

(3) Tria sunt duo et unum seu 3 est 2 et 1.

(4) Quatuor sunt Tria et unum seu 4 est 3 et 1.

(4) Et ita porro ordine tali notarum simplicium recepto [:]

0 Nihil

1 unum

2 duo

3 Tria

4 Quatuor

5 Quinque

6 Sex

7 Septem

8 Octo    

9 Novem

(5) Hinc demonstrari possunt enuntiationes Numericae variae, exempli causa: duo et duo sunt quatuor quod sic ostenditur ex positis definitionibus:

Duo et duo sunt duo et unum et unum (per artic. 2).

Duo et unum et unum sunt tria et unum (per artic. 3).

Tria et unum sunt Quatuor (per artic. 4). Ergo Duo et duo sunt quatuor, quod erat demonstrandum.

(6) Magnitudo est numerus partium congruentium [.] Ita magnitudo orgyae est senarius pedum, pes enim unus alteri congruit. Itaque per quantitates hoc loco nihil aliud intelligemus quam numeros, et quidem incertos quando mensura certa cui partes congruere debent, non est determinata. Et proinde magnitudines significantur per literas vel a aut b. Sic ponamus orgyam significari per a ; si jam mensura sit pes, erit a numerus 6 pedum, sin mensura sit digitus, quorum 12 faciunt unum pedem, erit a numerus 72 digitorum.

(7) Sed etsi conveniat quid numerari debeat, digiti scilicet, an pedes, an simpliciter unitates, tamen utile saepe est adhiberi numeros generales velut a aut b pro specialibus ut 2 vel 3, ad cognoscendas veritates numerorum generales.

See original manuscript