See original manuscript

Transcription of Auxilia Calculi ex Ductu Linearum (1680 – 1716)

Auxilia calculi ex ductu Linearum

[Fig. 1]

AB, a. BC, b. BX, x. CY, y.
CE. AE.
Ex datis constantibus a, b et variabili x quaeritur y.

Si adhibeamus triangula similia AEY et XCY fiet AE:EY::XC:CY, seu fiet: b:\overline{a-y}::\overline{x-b}:y ubi valor ipsius y satis est implicitus. Sin adhibeamus triangula Similia XBA et XCY , fiet XB:BA::XC:CY, seu fiet, x:a::\overline{x-b}:y. Quae analogia simplicissime exhibet valorem ipsius y. Nimirum prior analogia aptior est ad inveniendam magnitudinem x, posterior ad y, quia in priore punctum X in posteriore punctum Y semel tantum occurrit, adeoque minus implicatur respectibus. Et ita praestamus ductu linearum quod praestandum esset calculo, si valorem ipsius y priore modo inventum et respectibus involutum evolvere vellemus. Utile hoc ad scalam perspectivae.

See original manuscript